QUOMODO CLODIA IN AMOREM OMNES VIROS INDUCIT

Clodia

Vestes probatae aut repulsae

Prima vestis → probata cum VII decimis

Candida vestis pretiosi lini sine manicis est. Zona una latera cingit. Nobis placet quia elegantiam et dulcedinem emanat.

Secunda vestis → probata cum IX decimis

Caerulea vestis sine manicis est. Apta est in singulos dies, nobis placet quia se coniungit cum suavi colore Clodiae cutis et eius latera in lucem profert.

Tertia vestis → repulsa cum III decimis

Candida et flava manicata vestis cum fusco palliolo est. Vestitus erratus est coloris et mensurarum causa. Meministi Clodia, sobrietas multo melior quam immodestia est.

Quarta vestis → repulsa cum V decimis

Candida et viridis cum parvis manicis est. Vestis latera pro quibus multum laboravit ne eminet. Pars alta vestis multumque fortasse nimis elegans in hoc contextu. Age Clodia, videris tu sagulum induisse.

Precedente IULIUS CAESAR PONTIFEX, NON SOLUM CALVUS, SED ETIAM CORNIFER Successivo MEDICAMINA FACIEI ET CAPITIS CULTUS