MESSALINAE AMORES

Messalina iterum ferit

Dupla vita secreta non est Messalinae, nostri imperatoris Claudii “fidelis” uxor: eius nocturnae lucubrationes in Urbe clarae sunt atque non est vir qui non eam cognoscat. Suntne illius mores dignitatis inopiae causa vel incontinentia adversus indecorosos indignosque sensus eius ordinis? Causa estne aetatis differentia inter eam et eius virum? Nam cum matrimonio se iunxissent Messalina quintum decimum annum  agens et Claudius quadragesimum quintum. Praeterea non potest extimari Claudium venustum tantae iuvenis adulescentis amorem  fascinare potuisse. Ad replendum amoris vacuum Messalina prostitutioni se dedit: Luciscam nomen sumpsit et adhuc eo usa est ad noctis “exitus”. Nomina et gentes amantium clarissimorum novimus: Gaium Appium Iunium Silanum, Mnesterem histrionem et notum amatumque amicum Gaium Silum.

I commenti sono chiusi.