PORCELLUM OENOCOCTUM

picsart_12-19-01-35-47

Porcellum praeduras, orna. Adice in caccabum oleum, liquamen, vinum, aquam; obliga fasciculum porri, coriandri; media coctura colora defruto. Adice in mortarium piper, ligusticum, careum, origanum, apii semen, laseris radicem. Frica, suffunde liquamen, ius de suo sibi; vino et passo tempera; obliga amulo, porcellum compositum in patina perfunde, piper asparge et infer.

De re coquinaria,377

Precedente OVA FRIXA OENOGARATA OVA ELIXA Successivo MAGNUM GALLIAE CERTAMEN PRO CLAUDIO IMPERATORE